Egressus est post haec vir levita, nomine Aram, vel Amram, qui accepit uxorem contribulem nomine Jocabeth, qui nolebat accedere ad uxorem post edictum, malens carere liberis quam in necem procreare. Cui Deus per somnium astitit, ut ait Josephus, dicens, ne timeret uxorem cognoscere, quia puer, quem timebant Aegyptii, nasciturus esset ex ea: etiam de sacerdotio Aaron ei significavit. Tandem concepit mulier, et peperit filium sub silentio, eo quod non multum ei dolores partus institerint. Et videns puerum elegantem, abscondit eum tribus mensibus. Cumque celare non posset, sumpsit fiscellam scirpeam in modum fisci, id est sacci rotundi, vimine complexam, et linivit eam bitumine ac pice, et ponens intus infantulum in carecto ripae eum exposuit, ne impetu fluminis raperetur, et stante procul sorore parvuli Maria, exspectante rei exitum, ex matris praecepto. Ecce autem descendit Terimith filia Pharaonis, ut lavaretur in flumine, quae videns alveolum, et afferre sibi jubens, vidit parvulum vagientem, et miserta est ejus dicens: De infantibus Hebraeorum est hic. Sic enim Deus eum venustaverat, ut etiam ab hostibus dignus alimento haberetur. Et cum Aegyptiae plures ei admovissent ubera ad lactandum, faciem avertebat. Et ait Maria: Vis, inquit, Hebraeam adducam, forte ubera gentis suae sequetur. Ex praecepto ergo Terimith abiens, matrem parvuli, tanquam alienam, adduxit, et accessit ad ejus ubera puer. Suscepit ergo Terimith alendum puerum, et ablactatum reddidit filiae Pharaonis, quae adoptavit cum in filium, et dictus est Moyses. Aegyptii enim Moys, aquam, is salvatum dicunt. Quem dum quadam die Terimith obtulisset Pharaoni, ut et ipse eum adoptaret, admirans rex pueri venustatem, coronam, quam tunc forte gestabat, capiti illius imposuit. Erat autem in ea Ammonis imago fabrefacta. Puer autem coronam projecit in terram, et fregit. Sacerdos autem Heliopoleos a latere regis surgens, exclamavit: Hic est puer, quem nobis occidendum Deus monstravit, ut de caetero timore careamus, et voluit irruere in eum, sed auxilio regis liberatus est, et persuasione cujusdam sapientis qui per ignorantiam hoc factum esse a puero asseruit. In cujus rei argumentum cum prunas allatas puero obtulisset, puer eas ori suo opposuit, et linguae suae summitatem igne corrupit. Unde et Hebraei impeditioris linguae eum fuisse autumant. Tantae vero pulchritudinis fuit, ut ait Josephus, ut nullus adeo severus esset, qui ejus aspectui non haereret, multique, dum cernerent eum per plateas ferri, occupationes in quibus studebant, desererent.